monumenta.ch > Isidorus > Isidorus, Etymologiae, Liber 10, T
Isidorus, Etymologiae, Liber 10, S <<<     >>> V

bmv399.112 v  T HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW CITATION LINKS

264  Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est intuetur; bnf7582.178 de quo in consuetudine vulgari dicitur: 'Quid me mones? Et tutorem et paedagogum olim obrui.' 265  Testes dici quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signent. 266  Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Unde et tristes homines tetricos dicimus. Taciturnus, in tacendo diuturnus. 267  Trutinator, examinator, ex iudicii libra perpendens recta; translatione a trutina, quae est gemina ponderum lances. Tristis. 268  Tenax, nummi cupidior, quod teneat. Interdum et pertinax. 269  [Truculentus.] bav281.160 r Torvus, terribilis, eo quod sit torto vultu et turbulento aspectu, ut: 'torva leaena,' bnf7583.128bnf11864.158 et :
Cernimus adstantes nequiquam lumine torvo.
270  Turbidus, terribilis. Teter, ob obscura tenebrosaque vita. Teterrimus, pro fero nimium. bnf10292.207 Tetrum enim veteres pro fero dixerunt, ut Ennius : 'tetros elephantos.' Terribilis, quia terrorem habet et timetur. 271  bbb224.83v Tergiversator, quod animum quasi tergum vertat huc et illuc, nec [facile] qualis sit intellegitur. bnf10291.105 272  Temulentus a temeto, id est vino, dictus. Timidus, quod timeat diu, id est sanguine; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit timorem. 273  Turpis, quod sit bnf7589.82 v informis et torpeat.
bnf425.223 bnf426.236 bnf7585.252 bnf7586.31 bsb9201.332 bsb71097.319 csg231.375 csg237.170 hab64.325 ubbf_iii_0015.116v zos32.171v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik